#Matth. XXVI; Marc. XIIl; Luc. XXII#Joan. XIII
Prima autem die azymorum, id est ea die, in cujus vespera agnus erat immolandus, et edendus cum azymis, dixerunt discipuli ad Jesum: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Et respondit: Ite in civitatem, et occurret vobis homo amphoram aquae portans. Quocunque introierit, quaerite a domino domus locum ad praeparandum, et ostendet vobis coenaculum grande, et ibi parate. In superiori parte domus faciebant Palaestini coenacula, inferius autem cubicula. Quod Marcus dicit lagenam, Lucas amphoram, unus expressit genus vasis, alter modum. Ante diem ergo festum Paschae vespere facto, venit Jesus et discubuit cum duodecim discipulis suis. Et ait: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Verba Joannis ministraverunt Graecis fomitem erroris. Dicunt enim in parasceve lunam fuisse quartamdecimam, et ita in vespera ipsius fuit Pascha. Dominus autem sciens se passurum ea die in vespere antecedenti anticipavit comedere Pascha. Et quia ea nocte licite potuit comedi fermentatum, de fermentato conficiunt corpus Domini. Quod si verum est, credibile est Dominum comedisse agnum, ut praeceptum erat in lege, et azyma comedisse. Et sic, etiamsi constet quod dicunt, errant consecrando fermentatum. Quod autem Dominus praevenit Pascha, probatur ex verbis Joannis, qui dicit Dominum manducasse ante diem festum Paschae, et in parasceve Judaeos non intrasse praetorium, ne contaminarentur, sed comederent pascha. Et etiam sacerdotes hoc disposuerant, ne occiderent eum in die festo, id est primo die azymorum. Etiam Evangelium vocat Sabbatum post crucem Domini, magnum diem Sabbati, quod non solet dici, nisi cum festum Sabbato concurrat, et ita in Sabbato fuit prima dies azymorum. Medii enim dies inter primum et ultimum non erant festivi. Etiam mulieres in parasceve paraverunt unguenta, quod non liceret si esset primus dies azymorum. Ad hoc dici potest, quia dies festus Paschae erat quintadecima luna secundum illud: Et in quintadecima solemnitatem celebrabitis altissimo Domino. Ante hunc diem ergo secundum legem Dominus fecit Pascha. Etiam Lucas dicit venisse diem azymorum in quo necesse erat occidi Pascha. Necesse autem erat ex lege, luna quartadecima primi mensis, vel secundi. Casum autem aliquem, in quo necesse esset praevenire lunam quartamdecimam, non legimus. Diem vero magnum Sabbati vocabant in tribus festivitatibus hebdomadalibus quocunque die septem dierum contingat. Omnes enim septem solemnes sunt, etsi non adeo ut primus et ultimus. Ad comedendum quoque azyma, oportebat eos septem diebus mundos esse. Unde quolibet septimo die non poterant intrare praetorium. Quod autem mulieres dicuntur parasse unguenta in die festo, dicimus quia non erant dies aliqui adeo festivi ut Sabbatum, et licuit eis parare, vel emere, sicut et cibos, quod non liceret Sabbato. Quid si multo ante paraverant, quia audierant a Domino saepe eum in proximo moriturum. Nonne Magdalena videtur jam parasse, et per inspirationem Spiritus sancti praeoccupasse unctionem. Quidam autem dicunt quod tertiadecima luna, quarta scilicet feria coenavit Dominus cum discipulis, et lavit pedes eorum. Quod narrat solus Joannes, et in quarta decima comedit agnum paschalem, et dedit discipulis corpus suum, de quo alii agunt. Sed usus Ecclesiae contrarius est, quae ante parasceve pedes pauperum lavat. Etiam si tabulam computi diligenter retro percurramus, inveniemus lunam XXII Kalendis Aprilis feria sexta, ergo in praecedenti sexta feria fuit luna quintadecima. Et nota quod nusquam legitur Dominum comedisse carnes, nisi agni paschalis.